monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.61 > sectio 1 > sectio 6 > sectio 21 > sectio 111 > sectio 81 > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 77
Sed ego istos in parvo et pusillo confundam, sicut Goliath in puero deieci, et sicut Holofernem in Iudith superavi. Unde et quisquis mystica verba huius libri recusaverit, arcum meum super eum extendam, et sagittis pharetrae meae eum transfigam, et coronam eius de capite ipsius abiiciam atque eum illis similabo, qui in Oreb ceciderunt, quando contra me murmuraverunt.